

Epistola I ad Corinthos*
Caput 10: Versus 2
In Moyse baptizati.In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit.Baptizati sunt,quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quae premebat omnes gentes, et praeparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.